Smulna

E Vicipaedia
Puteus in area nundinarum

Smulna (Theodisce Schmölln) est oppidum in Circulo Altenburger Land Thuringiae ad flumen Sprotte situm. Kalendis Ianuariis 2017 vixerunt 11.171 homines hac in urbe.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1066 monasterium Benedictinum nucleum oppidi hodierni formavit; ibi picem coquentes et resinarii habitabant. Conoebii istius privilegia diversa fuerunt in commerciis faciendis, in monetis cudendis, in vectigalibus exigendis. Privilegia urbana autem anno 1329 data sunt. Dynastia Wettinensis anno 1398 hic regere coepit. Anno 1990 suffragium publicum adiunctionem urbis ad Thuringiam fovebat, cum incolae inde ab anno 1952 sub iugo Lipsiensi vixissent.

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

Curia trium tabulatorum fundamenta Gothica habet et cameras antiquas in cella; frons secundum genus Renatum videtur. Turris Baroca cum lanterna et vertice post incendium anni 1772 reconstructa est. Eodem anno ecclesia parochialis Sancti Nicolai renovata est, quae saeculi XV est.

Oeconomica[recensere | fontem recensere]

Smulnae non solum agricultura sed etiam fabricatio butonum, peniculorum et instrumentorum ferreorum vigebant. Ferriviarius connexus oppido moderniori valde profuit.

Excursiones[recensere | fontem recensere]

Variae sunt facultates excursionum in naturam ambientem faciendarum. Castella quoque adsunt, e.g. castellum Barocum apud Tannenfeld cum viridario, castellum generis Renati in Ponitz. Laetificant etiam fanum cum organo tubulato Silbermannico quodam atque castellum aquaticum in Dobitschen.

In Altenkirchen habueris museum rusticum, in Blankenhain museum agriculturae, in monte Pfefferberg Turrim Ernst-Agnes. Ibi anno 1846 societas prima corpus exercentium Thuringiensium condita est. Territorium protectorium Vallis Sprotte superioris plantis bestiisque homines delectat gaudioque afficit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Smulnam spectant.