Roman numeral 10000 CC DD.svg

Simon et Garfunkel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Simon et Garfunkel canunt.

Simon et Garfunkel fuerunt duo cantores Americani: Paulus Simon, natus 13 Octobris 1941 Novarci Novae Caesareae, et Arthurus "Art" Garfunkel, natus 5 Novembris 1941 Queens in burgo Novi Eboraci. Quorum modus musicae musicam popularem, musicam vulgarem, musicam rock coniungit.

Cursus musicus[recensere | fontem recensere]

Paulus et Arthurus anno 1953 in schola elementaria convenerunt. Ambo in eadem area urbis Novi Eboraci plerumque a Iudaicis inculta, quae Kew Horti Montes appellatur, adoleverunt. Musicam facere coeperunt anno 1957 nomine "Tom and Jerry" et carmen admodum clarum confecerut "Hey, Schoolgirl". Anno 1965 plus innotuerunt carmine "The Sound of Silence". Carmina eorum sequentia erant "Homeward Bound" (1966) et "I am a Rock" (1966). Anno 1967 cecinerunt in The Graduate, pellicula populo gratissima. In numero horum carminum fuerunt "Mrs. Robinson" et "Scarborough Fair," balladum? Anglicum. Anno autem 1969 fecerunt album Bridge over Troubled Water, cui inerant carmina nota "The Boxer", "Cecilia", "El Condor Pasa", "Bridge over Troubled Water". Quod album etiam Praemium Grammophonicum optimi albi anni meruit. Anno 1970 Simon et Garfunkel discesserunt, sed rursum coniuncti sunt annis 1981 ad 1983 et 2003 ad 2004, et una apparuerunt etiam alias. Spectaculum eorum in Hortis Publicis Centralibus Novi Eboraci anno 1981 fere 750 000 auditores collegit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!