Cienus
Cienus[1], Sinice Sīmǎ Qiān (vel litteris Sinensibus 司馬遷, natus anno fere 145 sive 135 a.C.n.; mortuus anno 86 a.C.n.), cognomento "Zǐcháng" 子長, aulicus, magnus chronographus meruit iuxta imperatorem Sinensem Sigani in urbe. Shiji, eius liber historicus, iam a Sima Tan patre coeptus est, qui eodem officio functus erat. Structura autem et amplitudo huius operis laudatissimi filio adscribuntur.
Vita
[recensere | fontem recensere]De origine et vita Cieni fere nihil scitur nisi quod ipse ultimo historiae suae capitulo adiunxit, additis commentationibus et documentis paucis a successore Ban Gu collectis: hic enim omnes has res in historia sua Qian Han shu anno circiter 80 recensuit. Cienus filius fuit Sima Tan, qui Sigani in urbe magnus chronographus (太史令) meruit iuxta domum regnantem Han. Ille stirps fuit familiae aulicorum cuius origo ad saeculum 8 a.C.n. derivatur: aulici fuerunt domorum Zhou, Jin, Qin, et Han, sed ipse primus omnium proavorum, discipulus astronomorum necnon philosophorum Confucianistarum huic officio chronographico (et praesertim astrologico) anno circiter 140 a.C.n. accedit et annos fere triginta tenuit.
Patre non iam ad munus chronographicum promoto, Cienus natus est ad oppidum Longmen prope urbem Hancheng provinciae hodiernae Xensiae Sinarum. Tempore iuventutis in montibus supra flumen Flavum eminentibus se oves pascuisse studiaque perfecisse confitetur. Discipulus fuerit Confucianistarum Kong Anguo (cuius opus Shangshu Kongshi Zhuan hodie deperditum perlegit) et Dong Zhongshu (scholiastae annalium "verum et autumnorum" Chūnqiū). Etiam iuvenis in provincias Sinarum peregrinationem perfecit quam his fere verbis describit:
- Ad meridiem versus ad flumina Caeruleum et Huai pervenit, cavernam regis Yu petens montem Kuaiji conscendit, montes novem perspexit [ubi traditur regem Shun sepultum esse], via aquosa ad Yun et Xiang pergit, ad boream versus fluminibus Wen et Si transitis traditiones urbium in civitatibus Qi et Lu investigavit, ritus a magistro Kong (Confucio) traditos observavit, in certamine sagittario montis Yi regionis Cou contendit, dolores in Po, Xie, Pengcheng passus est, per Liang et Chu domum rediit.
Sicut pater in aulam imperatoriam receptus (imperante Wu), in expeditione militari ad regionem Yunnan conquirendam profectus, inde cito regressus est patremque aegrotantem et mox moriturum repperit. Qui librum historicum, annalium verum et autumnorum continuationem, susceperat filiumque ad hoc opus perficiendum suasit. Cienus igitur anno 109 a.C.n. laborare coepit. Patre mortuo, luctu post tres annos deposito, anno 105 officium magni chronographi consiliariique ipse suscepit. Cum aliis eruditis ad calendarium reformandum delegatus erat quod die 25 Decembris 105 a.C.n. rite inauguratum est.[2]
Ducibus Li Ling et Li Guangli in partibus septentrionalibus anno fere 99 a.C.n. contra Hunnos (Xiongnu) malo successu pugnantibus et mox captis, Cienus ministrorum aulicorumque solus pro Li Ling oravit palam imperatori, qui valde iratus aulicum suum ad supplicium ultimum damnavit. Eo supplicio in castrationem permutabili, Cienus talem mutilationem sibi reclamavit ut opus patris historicum usque ad finem conduxerit. In carcere tres annos inclusus, anno 96 liberatus, deinde inter eunuchos aulicos vivebat.[3]
Opus
[recensere | fontem recensere]Opus igitur historicum, quod nomine 史記 (Shiji) cognoscimus, scilicet "opus chronographicum", iussu patris et ad annales anteriores continuandas scribere coepit, sed novo modo, biographiis multis tam principum quam aliorum comprehensis. Ita creavit universalis Sinarum historia, quae res gestas per duo milia annorum et quingentos ab Huang ad Wu, auctoris coaevum, enarrat. Modum quem primus invenit posteriores jizhuanti appellant. Shiji est opus classicum et historiographiae Sinicae dynasticae fundamentum, a successoribus imitatum, quorum proximus fuit Ban Gu, operis Han shu auctor.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Martini Martinii, Sinicae historiae decas prima: res a gentis origine ad Christum natum in extrema Asia, sive magno Sinarum imperio gestas complexa, p. 322: "Sub haec Cienus summus tribunorum militarium praefectus Lai amicus, documentum dedit quam periculosum iratos Principes alloqui. [...] Haec loquentem Imperator iratus duci in carcerem iubet multarique poena, quam Fuhing appellant, abscissis illis corporis partibus, quas natura velavit."
- ↑ Burton Watson, Ssu-ma Chʻien, grand historian of China (Novi Eboraci: Columbia University Press, 1958) pp. 209-210 nota 60
- ↑ Fons principalis huius vitae: "supplementum autobiographicum" capituli 130 operis Shiji (versio Anglica)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Beasley, W. G.; Pulleyblank, E. G.. 1961. Historians of China and Japan. Londinii: Oxford University Press. (Anglice) Questia
- Bonnaud, Robert. 2007. Victoires sur le temps: essais comparatistes; Polybe le Grec et Sima Qian le Chinois. Condeixa-a-Nova: La Ligne d'ombre. (Francogallice)
- Chavannes, Édouard. 1895. "Vie de Se-ma Tsien." In: Chavannes, É., interpr.: Se-ma Ts’ien: Mémoires historiques. Vol. 1. Lutetiae. (Francogallice)
- Durrant, Stephen W. 1995. The Cloudy Mirror: Tension and Conflict in the Writings of Sima Qian. Albany: State University of New York Press. (Anglice) (Paginae selectae apud Google Books)
- Hardy, Grant Ricardo. 1999. Worlds of Bronze and Bamboo: Sima Qian's Conquest of History. Novi Eboraci: Columbia University Press. (Anglice) (Paginae selectae apud Google Books)
- Knechtges, David R. 2008. ""Key Words," Authorial Intent, and Interpretation: Sima Qian's Letter to Ren An". Chinese Literature: Essays, Articles, Reviews. 30: 75-84. (Anglice) JSTOR
- Конрад, Н. И. 1965. "Полибий и Сыма Цянь". Вестник древней истории. 1965/4: 3-25. (Russice)
- — (versio Anglica). 1967. "Polybius and Ssu-ma Ch’ien". Soviet Sociology. 5.4: 37-58
- Кроль, Ю. Л. 1970. Сыма Цянь — историк. Moscuae: Nauka. (Russice)
- Martin, Thomas R. 2009. "La natura “frammentaria” delle storie di Erodoto e di Sima Qian". In: Tradizione e trasmissione degli storici greci frammentari. Edizioni TORED. 695-729 (Italice)
- Martin, Thomas R. 2010. Herodotus and Sima Qian: the first great historians of Greece and China: a brief history with documents. Basingstoke: Palgrave Macmillan, Bedford/St Martin's. (Anglice)
- Mutschler, Fritz-Heiner. 2006. "Tacitus und Sima Qian. Eine Annäherung". Philologus 150: 115-135 (Theodisce)
- Mutschler, Fritz-Heiner. 2007. "Sima Qian and his western colleagues: on possible categories of description". History and Theory 46: 194-200. (Anglice)
- Mutschler, Fritz-Heiner. 2007. "Tacitus und Sima Qian: Persönliche Erfahrung und historiographische Perspektive". Philologus 151: 127-152. (Theodisce)
- Mutschler, Fritz-Heiner. 2008. "Tacite (et Tite-Live) et Sima Qian: la vision politique d’historiens latins et chinois". Bulletin de l’Association Guillaume Budé 2008/2: 123-155. (Francogallice)
- Померанцева, Л. Е. 1979. Апология Сыма Цяня: письмо Сыма Цяню к Жэнь Аню. Moscuae, 1979. (Russice)
- Stuurman, Siep. 2008. "Herodotus and Sima Qian: History and the Anthropological Turn in Ancient Greece and Han China". Journal of World History. 19:1-40. (Anglice) MUSE
- Watson, Burton. 1958. Ssu-ma Chʻien, grand historian of China. Novi Eboraci: Columbia University Press. (Anglice) Textus apud archive.org
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Cienus spectant. |
Vide Cienus apud Vicifontem. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Cienus spectant. |
- Vita Sima Qian a se scripta, documentis aliis adiunctis a Burton Watson versa (Anglice)
- Walter Scheidel, "The Stanford Ancient Chinese and Mediterranean Empires Comparative History Project" (Anglice)
- "Sima Qian and Records of the Historian" apud China Culture Information (Anglice)