Sima Qian

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sima Qian
Prima Shiji pagina

Sīmǎ Qiān seu litteris Sinicis 司馬遷 (natus anno fere 145 a.C.n.; mortuus anno 86 a.C.n.), nomine urbano "Zǐcháng" 子長, aulicus, magnus chronographus meruit iuxta imperatorem Sinensem Sigani in urbe. Liber eius historicus Shiji, scilicet "opus chronographicum", iam a patre Sima Tan inceptus est, qui idem officium functus erat. Structura autem et amplitudo huius operis laudatissimi filio adscribuntur. Est generalis Sinarum historia modo jizhuanti confecta, quae res gestas per duo milia annorum et quingentos ab Huang ad Wu, auctoris coaevum, enarrat. Hoc opus classicum fundamenta historiographiae Sinicae constituit.

Vita[recensere | fontem recensere]

De origine et vita Sima Qian fere nihil scitur nisi quod ipse ultimo historiae suae capitulo adiunxit, additis commentationibus et documentis paucis a successore Ban Gu collectis: hic enim omnes has res in historia sua Qian Han shu anno circiter 80 recensuit. Sima Qian filius fuit Sima Tan, qui Sigani in urbe magnus chronographus (太史令) meruit iuxta domum regnantem Han. Ille stirps fuit familiae aulicorum [[cuius origo ad saeculum VIII a.C.n. derivatur: aulici fuerunt domorum Zhou, Jin, Qin et Han, sed ipse primus omnium proavorum, discipulus astronomorum necnon philosophorum Confucianistarum huic officio chronographico (et praesertim astrologico) anno circiter 140 a.C.n. accedit et annos fere triginta tenuit.

Patre non iam ad munus chronographicum promoto, Sima Qian natus est ad oppidum Longmen prope urbem Hancheng provinciae hodiernae Xensiae Sinarum. Tempore iuventutis in montibus supra flumen Flavum eminentibus oves pascuit studiaque litteraria perfecit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide 史記#Bibliographia
  • Beasley, W. G., et E. G. Pulleyblank. 1961. Historians of China and Japan. Londinii: Oxford University Press. (Anglice) Questia
  • Bonnaud, Robert. 2007. Victoires sur le temps: essais comparatistes; Polybe le Grec et Sima Qian le Chinois. Condeixa-a-Nova: La Ligne d'ombre. (Francogallice)
  • Durrant, Stephen W. 1995. The Cloudy Mirror: Tension and Conflict in the Writings of Sima Qian. Albany: State University of New York Press. (Anglice) (Paginae selectae apud Google Books)
  • Hardy, Grant Ricardo. 1999. Worlds of Bronze and Bamboo: Sima Qian's Conquest of History. Novi Eboraci: Columbia University Press. (Anglice) (Paginae selectae apud Google Books)
  • Knechtges, David R. 2008. ""Key Words," Authorial Intent, and Interpretation: Sima Qian's Letter to Ren An". Chinese Literature: Essays, Articles, Reviews. 30: 75-84 JSTOR
  • Конрад, Н. И. 1965. "Полибий и Сыма Цянь". Вестник древней истории. 1965/4: 3-25
  • — (versio Anglica). 1967. "Polybius and Ssu-ma Ch’ien". Soviet Sociology. 5.4: 37-58
  • Кроль, Ю. Л. 1970. Сыма Цянь — историк. Moscuae: Nauka.
  • Martin, Thomas R. 2009. "La natura “frammentaria” delle storie di Erodoto e di Sima Qian". In: Tradizione e trasmissione degli storici greci frammentari. Edizioni TORED. 695-729 (Italice)
  • Martin, Thomas R. 2010. Herodotus and Sima Qian: the first great historians of Greece and China: a brief history with documents. Basingstoke: Palgrave Macmillan, Bedford/St Martin's. (Anglice)
  • Mutschler, Fritz-Heiner. 2006. "Tacitus und Sima Qian. Eine Annäherung". Philologus 150: 115-135 (Theodisce)
  • Mutschler, Fritz-Heiner. 2007. "Sima Qian and his western colleagues: on possible categories of description". History and Theory 46: 194-200 (Anglice)
  • Mutschler, Fritz-Heiner. 2007. "Tacitus und Sima Qian: Persönliche Erfahrung und historiographische Perspektive". Philologus 151: 127-152 (Theodisce)
  • Mutschler, Fritz-Heiner. 2008. "Tacite (et Tite-Live) et Sima Qian: la vision politique d’historiens latins et chinois". Bulletin de l’Association Guillaume Budé 2008/2: 123-155 (Francogallice)
  • Померанцева, Л. Е. 1979. Апология Сыма Цяня: письмо Сыма Цяню к Жэнь Аню. Moscuae, 1979
  • Stuurman, Siep. 2008. "Herodotus and Sima Qian: History and the Anthropological Turn in Ancient Greece and Han China". Journal of World History. 19:1-40 (Anglice) MUSE
  • Watson, Burton. 1958. Ssu-ma Chʻien, grand historian of China. Novi Eboraci: Columbia University Press. (Anglice) Textus apud archive.org

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png