Shutter Island (pellicula)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Shutter Island, si esset, alicubi in Boston Harbor inveniretur.
Shutter Island.png

Shutter Island est pellicula Americana a Martino Scorsese moderatore anno 2010 edita. Argumentum pelliculae in libro Dionysii Lehane eiusdem nominis positum a Laeta Kalogridis in scaenarium redactum est. Partes primas agit Leonardus DiCaprio, qui personam Edward Daniels scelerum inqusitoris gerit. In pellicula res in nosocomio carcerario animo aegrorum geruntur, nam una ex curandis effugisse sed nondum ex insula discessisse dicitur.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Est annus 1954. Edward "Teddy" Daniels, inquisitor scelerum, cum novo ignotoque conlega Chuck Aule navigio coniunctorio vectus Shutter Island, insulam (commenticiam) in Boston Harbor sitam pervenerat, ut eventum mirabile investigaret: Rachel Solando, cum liberos suos tres aqua mersissset, in nosocomium carcerarium Ashecliff in ea insula situm tradita erat. Nunc tamen abierat ex cella obserata ne vestigio quidem relicto inque insula aliquo loco se abdiderat. John Cawley, vir doctissimus nosocomio praepositus, viris narrat Rachelem adhuc credidisse se domi versari, suosque liberos adhuc vivere, nosocomosque ceterosque aegros esse cursores publicos, lactarios, nuntios, hortulanos. Cella inspecta Teddy miram reperit chartulam, in qua LEX QVATERNIONIS, QVIS EST 67? inscriptum est. Inquisitores praeterea a Cawley certiores facti sunt Lester Sheehan, psychiatrum cui cura Rachelis erat, eodem die quo abierat curanda, ferias agere coepisse. Daniels, ubi vidit pharum altam in insula inter saxa rupesque exsurgentem, ibi Rachelem latere suspictur. Quod quidem Cawley infitiatus turrim istam iam inspectam esse dicit.

Leonardus DiCaprio tirocinii Shutter Island particeps in pellicularum celebratione Berolini 2010

Aditum in nosocomium habent excepta periculosa parte C. In conloquiis percontativis habitatrix quaedam in codicillo Danielsii clam "FUGE" scripsit. Propter pestilentiam nosocomii Daniels hemicrania laborare incipit. Eadem nocte medicina doloris accepta in somnio diras vidit memoriae imagines internecionis Dachavi factae. Etiam Dolores Chanal, uxor eius consumpta incensione ab Andrew Laeddis facta, eum aliquotiens cum somnio apparet perturbat admonetque Laeddis adhuc in insula versari. Aliquo loco praeterea socio suo Aule confitetur se Laeddis causa in insulam venisse, audierat enim ex Georgio Noyce, studiorum conlega, etiam Americanos in experimentis nazistarum nixos perniciosa experimenta humana hominibus nihil mali ominatis moliri: quas se velle detegere machinationes; iamque sibi vestigium esse in Shutter insulam ducens. Cognovit enim Georgium Noyce propter nefanda facinora politica in nosocomium insulae coniectum alicubi teneri maleque tractari. Etiam Andrew Laeddis in nosocomio versari dicitur. Quem suspicatur Daniels habitatorem illum 67 esse. Interea tamen Rachel Solando reperta esse nuntiatur. Itaque opus inquisitorum finitum esse videtur. Sed Daniels indicia coniurationis experimenta humana molientium iam conlegit, quae cum Aule communicat. Quibus indiciis adductus sibi persuasit, ut interdictam viseret partem C, locum infestum, ubi Georgium Noyce in obscuram custodiam conditum maleque mulcatum reperit. Noyce de experimentis funestis in insula factis admonet dicitque lobotomias in pharo fieri; praeterea praecipit cunctos, etiam socium Aule, cum eo operose conludere.

Ben Kingsley, qui partes principis psychiatri John Cawley agit.

Quibus cognitis rebus Daniels rursus Aule videt consiliumque capit pharum visere. Per saxea asperaque tesca adscendens incidit in speluncam, in qua latentem invenit mulierem, quae se veram Rachelem Solando esse adfirmat: priorem psychiatram se esse nosocomii, in quo medicatio psychotropica et lobotomia transorbitalis eo examinetur consilio, ut mentis domitandae ars melius excoli possit; priusquam ea quae animadvertisset magistratui referret, per vim in locum aegrorum curandorum in Ashecliffe se coactam esse. Quibus auditis rebus Daniels in nosocomium redit. Sed Aule, cuius conspectum iam inter saxa adscendens amiserat, nusquam esse videtur. Daniels ad pharum se confert arbitratus socium suum illuc discessisse. Custode perculso sclopeto armatus per scalas cocleatas in summam turrim procurrit, donec ante ianuam conclavis summi stat.

Ianuam aperit et in conclavi videt psychiatrum principem Cawley tranquille ad mensam opperientem, nec non Aule, socium subditivum, qui psychiatrum Sheehan se praestat. Comperit Daniels omnia quae biduo gesta sint ad curationem suam pertinuisse, ne opus sit ad lobotomiam decurrere. Itaque non Edward Daniels est sed Andrew Laeddis, qui uxorem Dolores Chanal perturbatione manico-depressiva laborantem, occidit, quod communes liberos aqua merserat. Quae cum ita sint, Andrew Laeddis aeger ille sexagesimus septimus est, "infestissimus habitator C partis", qui dissociativa perturbatione identitatis laborat. Nomen suum anagrammatice in Andrew Daniels mutavit, item uxorem suam ex Dolores Chanal in Rachel Solano animo anagrammatizavit. Iam per biennium in Shutter Island versatus est, usus Sheehan tutore. Per biduum cum psychiatris nosocomisque interfuit colludio personarum, quo evitetur lobotomia transorbitalis, ultima medendi ratio contra violentiam nosocomis aegrisque adlatam. Fuerat in optatis, ut Laeddis hoc in conludio se insinuaret in suam personam secundariam, quo scuto utitur, ut se protegat contra traumata intoleranda: Dachani gesta, visionem liberorum mersorum, caedem uxoris, conscientiam malam. Cum non iam Andrew Laeddis esse vellet, se in personam secundariam insinuavit. Georgium Noyce ab eo mulcatum esse, quod eum "Laeddis" nomine appellaret. Halucinationes atque hemicrania qua laborabat postquam in insulam pervenerat re vera indicia abstinentiae erant, cum medicatione cotidiana careret. Quibus rebus oppressus Laeddis animo deficit.

Laeddis postea in nosocomio expergiscitur a Cawley et Sheehan custoditus, quorum rogatu veritatem per consequentiam narrat. Quod a medicis indicium progressus existimatur, quamquam Cawley admonet Laeddis iam abhinc novem menses eundem statum mentis consecutum esse, brevi quidem in peius corruptum. Aliquanto post Laeddis animi relaxatione fruens in gradibus nosocomii sedet cum Sheehan, quem quidem "Chuck" appellans ac tamquam consilii conscio loquens "tempus est" inquit "iam hinc abire nos." Qua audita re Sheehan furtim capite concusso signum dat medico principi haud procul spectanti. Laeddis a nosocomis prehenditur. De qua re agatur nunc intellegens Laeddis "Utrum monstrum vivere" inquit "an virum bonum mori praestat?" Quo facto aufertur — ad lobotomiam, ut videtur.

Histriones[recensere | fontem recensere]