Servius Cornelius Dolabella Metilianus Pompeius Marcellus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Pompeius (nomen)

Servius Cornelius Dolabella Metilianus Pompeius Marcellus est senator Romanus patricius qui tempore imperatorum Traiani et Hadriani floruit. Consulatum suffectum mense martio/aprili anni 113 gessit.

Ineunte cursu honorum fuit triumvir auro argento aere flando feriundo (IIIvir AAAFF) ac postea deinceps quaestor, sevir tertiae turmae equitum Romanorum, praetor, postremo consul suffectus. Duobus insuper sacerdotiis praeditus erat : nam et flamen Quirinalis fuit et unus e Saliis Palatinis. Praeterea patronus erat reipublicae Corfiniensium apud Paelignos.

Fontes[recensere | fontem recensere]

CIL 9, 3154 Corfinienses patrono suo...