Jump to content

Septizonium

E Vicipaedia
Septicodium Luci Septimi Severi, 1582

Septizonium, sive Septizodium, sive Septicodium monumentum antiquum erat, quod olim Romae existebat. Aedificium anno 203 ab imperatore Septimio Severo constructum est; inter montem Palatinum et viam Appiam erat. Medio Aevo, ruina facta est. Septicodium destructum est papa Sixto V regnante anno 1588; hodie, nihil de hoc aedificio relictum est.

Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!