Sedimentum Guanshanense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fossile Vetulicola cuneata e sedimento Guanshanensi

Sedimentum Guanshanense,[1][2] sedimentum apothecarium ubu exquaeruntur biota Guanshanensia (Anglice Guanshan biota), est pars schistorum Maotianshanensium et membrum formationis Wulongqingensis in Iunnania Sinarum. E sedimentis singulis Guanshanensibus, videlicet Qiongzhusi, Wulongqing, Gangtoucun, Sapushan, Shujiangjun, Gaoloufang, Xiaobanqiao, Dahai,[3] fossilia multa et varia periodi Cambriae inferioris (seriei 2 et stadii 4 nondum nominatorum), mirabiliter conservata, effossa sunt.

Sedimentum Chengjiangense paulo antiquius et multo celebrius, in eadem regione repertum, stadio Cambrio 3 attribuitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. "Guanshanensis": de verbo adiectivo cf. nomina biologica e.g. Kunmingella guanshanensis
  3. #Chen et al. (2019) tab. 1

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]