Scrutatrum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lectorium electronicum[1] sive scrutatrum[2] est periphericum introitus, quod imagines, photographias et textus captat eisque dat formam digitalem, ut a computatro recipiantur. Agitur de actione inversa typographi.

Duo sunt genera scrutatrorum:

  • Scrutatrum manuale, simile muris magni, manu ducitur super imaginem vel textum impressum in computatrum transferendum. Hoc genus est minus aptum ad accuratissimas transcriptiones faciendas, quia non raro tremulas affert imagines.
  • Scrutatrum mensae, simile photocopiatri, habet superficiem, super quam deponitur charta, et operimentum. Clauso operimento, imago recipitur et ad computatrum transfertur.

Cum ars photographiae magis in dies proficiat, photomachinae digitales ideo usurpantur, ut captent imagines et librorum textus. Scrutatrum ergo poterit olim fieri obsoletum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006.
  2. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)