Latinitas bona

Scopuli Liancourtenses

E Vicipaedia
(Redirectum de Scopuli Liancourt)
Jump to navigation Jump to search
Aves marinae prope Scopulos Liancourtenses circumvolant.

Scopuli Liancourtenses,[1] Coreane Dokdo (독도 / 獨島 "sola insula") et Iaponice Takeshima (たけしま / 竹島 "insula bambusearum")[2] sunt grex parvarum insularum medio Mari Iaponico (Mari Orientali) sitarum. Maiestas insularum a Iaponia et Corea Meridiana disputatur. Apud hos partem comitatus Ulleung provinciaeque Gyeongsangbuk-do, apud illos partem municipii Okinoshima praefecturae Shimanensis constituere censentur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Confer binomen "Genotia Liancourtensis".
  2. "Seoul and Tokyo hold island talks," BBC, 20 Aprilis 2006.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad scopulos Liancourtenses spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 37°14′30″N 131°52′0″E • GeoNames