Scipionyx samniticus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Scipionyx samniticus.JPG

Classis : Reptilia 
Ordo : Saurischia 
Subordo : Theropoda 
Infraordo : Coelurosauria 
Genus : Scipionyx
dal Sasso & Signore, 1998 
Species : Scipionyx samniticus
dal Sasso & Signore, 1998 
   

Scipionyx samniticus est dinosaurium coelurosaurium, quod Cretaceo inferiori, abhinc annorum 110 milies milium, aetate Albia habitabat, verisimile adulto duo metra longum, unum dimidiumque altum, 20 chiliogrammata ponderantem, 70 chiliometris horariis velocem esse.

Fossile ab Ioanne Todesco in calcaribus Petrae Roiae e provincia Beneventana Campaniae anno 1980 inventum est, quondam in Samnio, unde nomen capit, principio avis visum. Deinde, post decem annos, agnotum est Dinosaurii carnivori pullum esse.

Cyrus (Ciro), ut ab ephemeride quodam hebdomadali appellatus est, erat pullus modo exitus e nido et verisimile est in aquam cecidisse obiisseque. Eius reliquia in calcare lithographico petrefacta sunt et situs Petraeroiensis proprietatum gratia partes molles servaverunt, ut intestinum (unicum omnium dinosaurorum).

Scipionyx est primus dinosaurus in Italia inventus, et primus dinosauri pullus.

Interim in Museo Civili Historiae Naturalis Mediolanensi conservatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]