Schola Eleatica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Schola Eleatica est schola philosophiae a Xenophane Colophonio, in Campania (hodiernae Italiae septentrionalis regione) condita, Eleae, unde adiectivum "Eleatica". Quae urbs Phocaeae colonia erat. Huius scholae cogitatores praecipue de Ente tractaverunt.[1]

Ex ea schola praeclarissimi sunt Parmenides et Zeno, ambo Eleae nati, atque Melissus.

Praecipuae cogitationes[recensere | fontem recensere]

Parmenides Entis notionem excogitavit: ontologiam condidit.

Parmenide putante, duae viae ei proponuntur qui veritatem inquirit; una in Ente existente declarando consistit (Ens est). Extra hanc invenitur via inconditae opinionis, quae modo cogitationis privatio est, sive doxa vel imperfecta scientia.

Contra Heraclitum, qui ad rerum motum advertitur (mobilismus universalis), Parmenides ad stabilitatem attendit (immobilismus universalis). In De natura, Parmenides non videtur sensus (qui modo illusio sint) rationi (ut sola via ad veritatem ducens) opponere, sed potius Ens opinioni.

Parmenides 65 annos natus Athenas iit ubi Socratem invenit.

Parmenides est unus e praeclarissimis philosophis Eleaticis et unus praesocraticorum qui philosophiam occidentalem plurimum inspiraverunt. Illius ideae maxime interfuerunt, teste Platone, qui illi dialogum dedicavit, et Aristoteles, qui Entis notionem per libros in Metaphysicam XIIIo saeculo coniunctos auxit.

Zeno Eleates, Parmenidis discipulus, dialecticam creavisse putatur. Praeclara paradoxa scripsit.

Empedocles, alius discipulus (-500;-430), mundum duobus oppositis principiis, amore et odio, sufferri affirmat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bernard Quilliet, La tradition humaniste, Fayard, 2002.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Recensus textuum philosophicorum antiqui: