Savagius Landor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Savagius Landor
Res apud Vicidata repertae:
Savagius Landor: imago
Nativitas: 30 Ianuarii 1775; Warwick
Obitus: 17 Septembris 1864; Florentia
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Munus: Poëta, Scriptor

Savagius Landor sive vulgo Walter Savage Landor (natus die 30 mensis Ianuarii 1775; mortuus die 17 Septembris 1864) fuit poeta et scriptor Anglicus qui tam Anglice quam Latine scripsit.

Eius opera scripta[recensere | fontem recensere]

Favebat Landor usui linguae latinae quippe quae non palam vulgo scripta prostabat, ut scripsit : "Siquid forte iocosius cuivis in mentem veniat, id, vernacule, puderet, non enim tantummodo in luce agitur sed etiam in publico."[1].

Scripta etiam in Anglia latine exarata non a "Lege de Libellis" pendebat.

Landor edidit anno 1847 opus eius poeticum maioris momenti cui titulus :

  • Poemata et inscriptiones

quod succedebat eius farraginibus carminum elegiacorum, satyricorum, idyllicorum.

Hoc in libro invenitur[2] illud famosum epitaphium derisorium de rege Georgio IV :

GEORGIUS IV
Heic jacet,
Qui ubique et semper jacebat
Familiae pessimae homo pessimus
Georgius Britanniae Rex ejus nominis IV
Arca ut decet ampla et opipare ornata est
Continet enim omnes Nerones.

In pluribus etiam libris defendit usum linguae Latinae :

  • Latine scribendi defensio, 1795.
  • De cultu atque usu Latini sermonis, 1820.
  • Quaestio quamobrem poetae Latini recentiores minus legantur, 1847 (haec Quaestio edita est in fine libri cui titulus Poemata et Inscriptiones a pagina 264 ad 348.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Bicknell, "Calamus Ense Potentior Est: Walter Savage Landor's Poetic War of Words." Romanticism On the Net Number 4
  2. p. 259.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!