Sanctus Benedictus ad Ligerim (abbatia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Abbatia

Sanctus Benedictus ad Ligerim vel Abbatia Floriaci est abbatia Benedictinorum anno 645 condita in vico ad Aurelianum in Francia.

Agnes principissa, regis Ludovici VII filia, anno 1179 a Lutetia Constantinopolim iter faciens in hac abbatia hospitata est, de qua re Robertus de Torigneio in Chronicis ita refert:

Cum filia regis Francorum duceretur ad coniugium filii imperatoris Constantinopolitani, hospitata est apud Sanctum Benedictum super Ligerim; cumque quidam ex famulis eius vellet accelerare ignem iniecto oleo, flamma exivit per foramina camini, et cecidit super tectum camini, et hoc casu tota abbatia combusta est.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!