Salus mentis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cliffordus Beers primum notionem hygienes mentalis, antecessorem notionis hodierni salutis mentis, adhibuit.

Secundum Ordinem Mundi Sanitarium (OMS) salus mentis est status bene vivendi, quo homo singularis facultates suas intellegit, contentiones animi vitae normales pati queat, efficaciter frugiferque laborare queat, velut in communitatem contribuere potest. Salus mentis insuper ad res et psychologicas et sociales velut motus animi refert. Ita nullo sensu salus mentis tantum morbi mentis contrarium simplex est.

Initium notionis salutis mentis de hygiene motu libro Cliffordi Beers anni 1908 emanavit[1]: "Mens, quae se ipsam invenit" (Anglice: A mind that found itself). Paulo post, iam anno 1909, Adolfus Meyer notionem hygienes mentis excogitavit. Ab anno 1919 consociationes nationales hygienes mentis, primum in Francia et Africa Septentrionali fundatae sunt. Anno 1948 primus congressus internationalis salutis mentis Londinii, eodem anno fundationis OMS, factus est. Anno 1950 consilium expertis OMS salutem mentis et mentis hygienem definivit:

Hygiene mentis ad totas actiones technicasque, quae salutem mentis et promoveant et maneant, refert. Hygiene mentis est condicio, fluctuationibus secundum factores et biologicas et sociales subiecta, quae hominem singularem acquirere synthesem satisfaciens instinctuum sui, interdum conflictantium; ita relationes sociales harmoniam cum aliis formandi tenendique; ita commutationes effectivas circumiectis et socialibus et corporalibus suis habendi; efficit.

Definitiones salutis mentis priores posthac dubitata est[2].

Hodie salus mentis cum neuroscientia connectitur. Notiones hodiernae ut mentalisatio[3], theoria mentis[4], resilentia[5] res scientifica una cum sanitate mentis cupide investigatae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bertolote J. (2008). "The roots of the concept of mental health". World psychiatry 7 (2): 113-6 
  2. Saracci R. (Mai 1997). "The World Health Organisation needs to reconsider its definition of health". BML 314 (7091): 1409-10 
  3. Ballespí S., Vives J., et al. (Feb 2021). "Self and Other Mentalizing Polarities and Dimensions of Mental Health: Association With Types of Symptoms, Functioning and Well-Being". Frontiers in psychology 
  4. Povinelli D. J., Preuss T. M. (Sep 1995). "Theory of mind: evolutionary history of a cognitive specialization". Trends in neuroscience 18 (9): 418-24 
  5. Ungar M., Theron L. (Mai 2020). "Resilience and mental health: how multisystemic processes contribute to positive outcomes". Lancet psychiatry 7 (5): 441-8 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Beers C. W. (editor). A mind that found itself. Novum Eboraicum: Doubleday, Draw & Co; 1937

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Ordo Mundi Santitarius de salute mentis (Anglice)
  • MedlinePlus de salute mentis (Anglice)