Saccharificium Graecense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Saccharificium Graecense et templum Veneris 1830, Lith. J.F. Kaiser, Graz

Saccharificium Graecense, cuius fundamenta anno 1825 iacta sunt, non solum magni momenti fuit ad historiam machinalis Styriae industriae, sed etiam in area historice notabili positum erat.

Historia areae[recensere | fontem recensere]

Ludovicus (Francogallice Louis) Bonaparte, frater Napoleonis et usque ad 1810 rex Bataviae, post abdicationem in Austriam in exsilium iit, ubi nomen Comte Louis de Saint Leu (Comes Ludovicus de Sancto Lupo) sibi dedit. Mense Novembri 1810 Graeciam venit. Die 17 Augusti 1811 in Graeciae vico Geidorf domum Geidorfstraße 2 (hodie Herdergasse 3) et magnam aream finitimam emit. Possessor prior Graf Vinzenz von Sauer erat, qui ipse hoc possessiones anno 1801 de Sigismundo Freiherr von Schwitzen emerat. Is eas anno 1784 de Aloisia Buresch (Edle von Greifenbach) emit. Antea pars erant magnae areae nomine Erodischer Freigarten (Hortus Liber Erodicus), qui dicta est a familia nobili Hungarica. Nonnullis amplificationibus factis hortus regis, qui fuit, ad viam extentus est, quae hodie nomen Liebiggasse habet. Non diutius quam usque ad annum 1813 ipse ibi habitabat. Deinde rerum politicarum causa in Italiam se contulit.

Mense Maio 1814 Ludovici possessiones Graeciae fratri Jérôme Bonaparte traditae sunt, qui usque ad annum 1813 rex Guestfaliae erat et nomine Graf von Harz usus est. Is menso Novembri 1814 eas Caeciliae Freiin von Bouvier venum dedit. Interea domus statio militum facta est, quae etiam valetudinarium erat. Anno 1821 Ioannes de Lichtensteno (Johannes von Liechtenstein) omnia emit.

Saccharificium[recensere | fontem recensere]

Pars fundamenti saccharificii hodie (2003) aspectabilis

Iam quinque annos post is princeps possessiones suas novas 2000 modo florenis Saccharificio Legitimo Graeciae (Germanice k. k. privilegierte Zuckerraffinerie in Graz) vendidit. Paulo post nonnulla aedificia fabricae incendio vastata sunt. Pro his anno 1828 aedificium recens constructum est. Post hoc saccharificio nonnulli possessores erant ante anno 1837 argentaria Vindobonensi Arnstein und Eskeles emptum est. Inter alias accomodationes ad praesenta etiam machina vaporaria Styriae prima ibi posita est, ut aquam de Kroisbach rivo antlia in fabricam hauriret. Anno 1863 saccharificium in possessionem consocationis novae anonymae traditum est. Arundines sacchari, quae adhuc ibi tractatabantur, magis magisque rapis commutabantur. Decennio octavo saeculi undevicesimo fructus annuus fabricae undecim milibus tonnarum maximus erat, sed paulo post, anno 1881, finem habuit. Mense Aprili huius anni domus regis quondam venum data est.

In area saccharificii etiam templum Veneris inerat, quod saeculo duodevicesimo turri simile constructum est et statuam Mariae nigrae continebat. Possessor huis templi inter annis 1820 et 1856 medicus Antonius Haas erat, qui anno 1873 eum illi consocationi anonymae vendit, quae etiam dominus saccharificii erat. Circiter anno 1905 templum Veneris destructa est. Alium templum dictum Mozarttempel (antiquissimum monumentum compositoris Mozart totius orbis terrarum), quod anno 1797 constructa est, adhuc exstat.

Areae historia posterior[recensere | fontem recensere]

Arbores tempestate afflictae (2003)

Domus regis, qui fuit, (hodie Herdergasse 3) postea hospitium discipulorum erat. Nunc Societas Styriaca Carminum Popularium (Steirisches Volksliedwerk) et Societas Eruditionis Populi Styriaca (Steirische Volksbildungswerk) ibi sedes habent. Usque ad annum 2002 iuxta hanc domum (trans viam Herdergasse) area hortulorum sita erat, quam postremo Ecclesia Catholica possidebat. Nonnullae reliquiae saccharificii ibi etiamnum videri poterant. Hoc anno magna villa urbana constructa est, quam architecti Martinus Küng et Petrus Reitmayr ample designaverant. Una aliquis pars fundamenti saccharificii, quod fuit, hodie etiam in horto interno aspectabiliter sita est. Arbores directo ordine consitae, quae aream saccharificii secundum Viam Mariae Consolationis (Mariatrosterstraße), quae hodie Via Henrici (Heinrichstraße) est, finiebant, paulatim minus minusque fiebant. Magna tempestas die 29 Augusti 2003 extremas harum arborum grave afflixit, ut paulo post remota sint.

Fontes scripti[recensere | fontem recensere]

  • Robert Janeschitz-Kriegl: Der Besitz Ludwig Bonapartes in der heutigen Grazer Heinrichstraße und die ehemalige k. k. privilegierte Zuckerraffinerie daselbst. In: Zeitschrift des Historischen Vereins für Steiermark vol. 56 (1965), pp.141-148.