Sabrina Ferilli

Sabrina Ferilli (nata Romae die 28 Iunii 1964) est actrix Italica.
Biographia
[recensere | fontem recensere]Sabrina Ferilli est filia Iuliani Ferilli politici Factionis Communisticae Italicae atque Idae Fatigati massariae(en) Casertanae, anno 1964 Romae nata. Apud lyceum classicum Romanum Quinto Horatio Flacco dicatum studuit. Eius curriculum cinematographicum in pellicula Caramelle da uno sconosciuto(it) a Franco Ferrini(it) anno 1987 ducta coepit, quamquam personam secondariam egerit.[1]
Partibus minoribus in pelliculis actis, ut pars Zairae in pellicula comoedica Americano rosso (ab Alexandro D'Alatri(it) anno 1990 facta), anno 1996, actrix partem principalem pelliculae La bella vita(it), a Paulo Virzì(it) creata, egit: Ferilli, nunc grata populo, praemium "Panorama" in Exhibitionem Internationalem Artis Cinematographicae Venetiis celebratam atque praemium Nastro d'argento(en) (antiquior inter hodiernos praemios Italicos cinematographiae) ut actrix optima vicit.[1] Annis insequentibus, egerit partes in comoediis ut Ferie d'agosto(it) Pauli Virzì (1996) et Ritorno a casa Gori(it) a moderatore Alexandro Benvenuti(it) ducta (1996).
Anno 1996, Ferilli moderavit Ferias Villae Matutiae cum Iosepho Baudo(it) Valeriaque Mazza(it).[2] Ferilli nupsit causidicum Italicum Andream Perone anno 2003, sed post duos annos coniuges matrimonium distraxerunt. Ab anno 2011 nupta est cum negotiatore Flavio Cattaneo(it).[3] Anno 2013, magnam personam Ramonae in pellicula Pauli Sorrentino La grande bellezza agit.[4]
Pelliculae selectae
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 "Sabrina Ferilli compie 50 anni: "Vivo bene la mia età, l'importante è fare scelte giuste"" in Rainews.it (27 Iunii 2014). (Italice)
- ↑ "Sabrina Ferilli: «L’ultimo scherzo che ho fatto a mio marito»" in Vanity Fair Italia (16 Augusti 2023). (Italice)
- ↑ "Chi è Flavio Cattaneo, imprenditore e marito di Sabrina Ferilli" in Fanpage.it (8 Februarii 2024). (Italice)
- ↑ "Sabrina Ferilli: “La grande bellezza" in La Stampa (11 Iunii 2024). (Italice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Sabrinam Ferilli spectant. |
| Lexica biographica: • Treccani • |