Sabellus

E Vicipaedia

Sabellus (qui floruit fortasse prima parte saeculi primi) fuit scriptor Romanus. Eodem fere tempore florebat ac Martialis inque opera eius commemoratus est ut auctor cuiusdam libelli de arte amatoria qui tunc plebis favorem tulisse videtur. Secundum eum Sabellus ibi varias novas positiones corporis ad coitum faciendum describere ausus est quas ne Elephantis quidem explicare suscepit. Inter novas figuras Veneris etiam Symplegmata, quarum constellationum non minus quam quinque amatores participes fuisse traditur, numerantur necnon catenae, in quibus etiam plures corruerunt:

Facundos mihi de libidinosis
Legisti nimium, Sabelle, versus,
Quales nec Didymi sciunt puellae
Nec molles Elephantidos libelli.
Sunt illic Veneris novae figurae,
Quales perditus audeat fututor,
Praestent et taceant quid exoleti,
Quo symplegmate quinque copulentur,
Qua plures teneantur a catena,
Exstinctam liceat quid ad lucernam.
Tanti non erat, esse te disertum.
Martialis, Epigrammata 12.43

Bibliographia[recensere | fontem recensere]