Saara Kuugongelwa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Saara Kuugongelwa
Res apud Vicidata repertae:
Saara Kuugongelwa: imago
Nativitas: 12 Octobris 1967; Namibia
Patria: Namibia
Nomen nativum: Saara Kuugongelwa

Officium

Officium: Prime Minister of Namibia, Member of the National Assembly of Namibia
Munus: Politicus, Oeconomus

Consociatio

Factio: South-West Africa People's Organization

Saara Kuugongelwa-Amadhila (in pago Okahao nata die 12 Octobris 1967) est politica Namibiae. Annum agens quattuordecimum in exsilium missa, in Monte Leonis educata est studiaque superiora apud universitatem Lincoln Philadelphiae in Pennsylvania consecuta est. Ab anno 1994 in patriam redita iuxta praesidem Samuelem Nujoma operam dedit. Anno insequenti rectrix commissionis evolutionis nationalis creata est. Ab anno 2003 ministra a vectigalibus meruit. Primo ministro Hage Geingob ad officium praesidis promoto, die 21 Martii 2015 Saara Kuugongelwa, prima mulierum, officium primae ministrae Namibiensis suscepit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]