Savara

E Vicipaedia
(Redirectum de Sèvres)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Savara
Res apud Vicidata repertae:
Savara: insigne
Civitas: Francia
Locus: 48°49′23″N 2°12′39″E
Numerus incolarum: 23 332
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Sèvres

Gubernium

Praefectus: François Kosciusko-Morizet

Geographia

Superficies: 3.91 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Guelpherbytum, Mount Prospect

Tabula aut despectus

Savara: situs

Savara,[1][2] rarius Separa[3] (Francogallice Sèvres) est commune Francicum 22'978 incolarum (anno 2010) praefecturae Altorum Sequanae in regione Insula Francica.

Prope Castellum Versaliense sita Separa sedes est crebrorum conventuum et consociationum, inter alia Tabularii ponderum mensurarumque internationalis, ubi chiliogramma exemplare et primum metri exemplar asservantur.

Separa: vici conciliabulum

Notissima facta est Separa pactis ibi anno 1920 ictis, quibus Bello Orbis Terrarum Primo confecto ac Imperio Ottomanico delapsa res politicae in Europa austro-orientali Turciaque in ordinem adducerentur: Inter alia pactum est Armenos et Curdos (plebiscito habito) in libertatem dimittendos, Asiae minoris regionem litoralem circa Smyrnam (hodie Izmir) Graeciae, partem austro-occidentalem Italiae, austro-orientalem Franciae et Britanniae Maiori coniungendae fore. Pacta ab Mustapha Cemal Ataturco et „Neoturcis“ non agnita anno 1923 Pacto Lausannensi pro Turcia mutata sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Savara" et "villa Savara" saec. VI, deinde "Saevara" saec. XI, "Severa" saec. XIII (fide fr:wiki)
  2. "Savara" (fluvius atque vicus) in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  3. "Sepera" et "Separa" saec. XIII (fide fr:wiki)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Separa spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 48°49′23″N 2°12′39″E • GeoNames • "92072" apud INSEE  • Encyclopædia Britannica
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!