Rus in urbe

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Rus in urbe est locutio Latina, a Martiale poeta excogitata[1]. Ei ipsi, cui nec cogitandi [...] nec quiescendi in urbe locus est pauperi, clamores et strepitus hominum negotiosorum non die non nocte umquam cessantes negant vitam. Felicem ergo praedicat Spurium, qui istarum inscius molestiarum Petilianis delicatus in regnis vitam degit, cui plana summos despicit domus montis / et rus in urbe est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Martialis, Epigrammata 12.57
  2. 12.57.20 s.