Latinitas bona

Rubria Tertulla

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Rubria Tertulla vixit secundo saeculo, cuiusdam Gaii Refanii Macrini uxor, quae Fori Livii orta, Mevaniolae a Foro Livii haud longe distans habitavit. Lapis marmoreus eam celeberrimis verbis memorat:

RUBRIAE TERTULLAE V.A. XX M. IIII D. IIII CONIUGI OPTIMAE C. REFANIUS MACRINUS
LIVIA ME TELLUS ALUIT GEMINAMQUE SOROREM,
EGREGIO DE PATRE SATAS, SANCTA GENITRICE
CARA FUI CASTO BENE IUNCTA PUDICA MARITO,
INVIDA SED FATI LEX REDDIDIT INRITA VOTA
INANIUM MISERAE SOLACIA LIQUIT AMANTI
CONIUGIS IN MANIBUS LICUIT QUOD PONERE VITAM.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Petrus Burmannus, Henricus Meyerus, edd., Anthologia veterum Latinorum epigrammatum et poematum (Lipsiae: apud Gerhardum Fleischerum, 1835) no. 1296 Textus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.