Roosevelt Skerrit

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Roosevelt Skerrit
Res apud Vicidata repertae:
Roosevelt Skerrit: imago
Nativitas: 8 Iunii 1972; Roseau
Patria: Dominica

Officium

Officium: Prime Minister of Dominica
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Dominica Labour Party

Roosevelt Skerrit (natus die 8 Iunii 1972) est politicus Dominicae in insulis Caribicis.

Roosevelt Skerrit in urbe Roseau natus est, matre Francica ex insula Guadalupia oriunda.[1] Alumnus est universitatis civicae Novi Mexici et universitatis Mississippiensis. Legatus est ad parlamentum Dominicanum ab anno 2000 ministerque ab iuventute mox selectus est.

Primus minister Dominicae est a die 8 Ianuarii 2004, successor Petro Charles qui subito mortuus erat. Ab eodem fere die dux est factionis laboris Dominicanae, qua factione in comitiis anni 2005 victrice, Roosevelt Skerrit in officio primi ministri confirmatus est. Munus ministri a rebus externis eisdem temporibus interdum implevit. Praeses iam meruit ordinis civitatum Caribicarum orientalium et Communitatis Caribicae.

Patriciam Scotland, Britannicam e Dominica oriundam, anno 2010 candidatam ad officium secretarii generalis Consortionis Nationum, favebat. Amicus est mercatori Sinensi Ng Lap Seng.[2] Yvetta Laurent, olim magistra scholarum, hodie negotiatrix, eo filium Malik peperit. Uxorem denuo duxit Melissam e qua filium Demetrium genuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]