Ronia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ronia (-ae, f.) sive Ronja vel Ronya est praenomen femininum.

Origo et significatio[recensere | fontem recensere]

Origo praenominis pro certo deduci non potest. In Russia vero praenomen Ronyae (Роня) est in usu ut abbreviatio Veronicae (significantis: victoriam ferens). Cum in Suecia anno 1981 Astrid Lindgren edidisset librum suum de filia latronis Ronja (Suetice: Ronja Rövardotter), praenomen Ronjae saepe datum est. Secundum scripticem ea ipsa in atlante geographico autoraedarum nomen "Ronja" ut partem nominis lacus Juronjaure[1] invenit.

Mulieres, quae hoc praenomen habuerunt[recensere | fontem recensere]

  • Ronja Richardsdotter Gullicksen (Ronya) (*1991), cantrix musicaque Finnica, Sueca et Britannica
  • Ronja Hilbig (*1990), cantrix Germana
  • Ronja Savolainen (*1997), lusor alsulegiae Finnica
  • Ronja Schütte (*1990), Athleta remigii Germana

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kerstin Ljunggren (1992): Läs om Astrid Lindgren, Rabén & Sjögren, Stockholm, ISBN 91-29-62023-6
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.