Romanus Pane

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Frater Ramonus[1] seu Romanus Pane,[2] qui saeculo XV exeunte floruit, monachus ordinis Sancti Hieronymi, particeps fuit navigationis secundae Christophori Columbi. Opusculum scripsit de moribus et historia populi Taino insulae Hispaniolae. Haec commentatio non separatim sed intra librum de vita patris a Ferdinando Columbo conscripto, ab Alphonso Ulloa Italice verso, anno 1571 divulgata est sub titulo "Scrittura di Fra Roman delle antichità degl'Indiani, le quale egli con diligenza, come huomo che sà la lor lingua, ha raccolte per commandamento dello Ammiraglio". Epitome Latina iam antea a Petro Martyre ab Angleria anno 1511 edita est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ex cuiusdam heremitarum studio fratris Ramoni scriptis ...": Petrus Martyr ab Angleria, De orbe novo decades (1530) f. 19v
  2. "Scrittura di Fra Roman": Ferdinandus Columbus; Alphonsus Ulloa, interpr., Historie (Venetiis, 1571) f. 124v

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]