Roma hodierna: Campo Vaccino

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"Roma hodierna: Campo Vaccino" ab I. M. G. Turner picta
Pars eiusdem picturae: Colosseum
Pars eiusdem picturae: Forum

"Roma hodierna: Campo Vaccino" (titulo pictoris "Modern Rome – Campo Vaccino") est tabula ab artifice Anglico I. M. G. Turner anno 1839 picta, hodie apud Museum Getty monstrata. De hac pictura pendet alia, cuius titulus est "Roma antiqua: Agrippina cinera Germanici advehit", Londinii apud Pinacothecam Tate visa.

Tabula apud Regalem Academiam anno 1839 ostensa est et ab Hugone Munro amatore artium empta,[1] qui anno 1864 mortuus est. Archibaldus Philippus Primrose (comes Rosebery) uxorque Anna de Rothschild, nuper anno 1878 mariti, tabulam guineis 4 450 emerunt, quae inter huius familiae possessa usque ad annum 2010 mansit,[2] sed ab anno 1978 apud Pinacothecam Nationalem Scoticam ostensa.[3] Die 7 Iulii 2010 libris 29 700 000 vendita est[4][5] et pro Museo Getty iuxta Angelopolim empta:[6][7][8][9][10][11] ibi hodie monstratur.[12]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]