Robertus Obricius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Wikidata-logo.svg Robertus Obricius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1520;
Obitus: 30 Octobris 1584; Nemetacum
Patria: Francia

Officium

Munus: Poëta

Consociatio

Robertus Obricius vel Obrizius, anno 1520 natus in Hermanville-sur-Mer (ut Francogallice dicitur) et anno 1584 mortuus in Atrebato, clericus fuit Francogallicus et poeta Latinus. Primo presbyter fit ecclesiae sanctae Magdalenae in Atrebato, postea canonicus cathedrali Atrebatensis. Per omnem vitam carmina Latina scribebat. Hymnis et eclogis Scripturam Sanctam enarrantibus laudes adeptus est. In senectute librum de coemeterio Atrebatensi composuit, ubi sibi ipsi epitaphium reliquit hoc:

Bis plus sex lustris protraxi saepius aegram
Corpore in affecto per mala multa animam.
Vita labor fuit studium conscribere laudes
Coelitibus magno coelitumque Patri.
Vixi: morte cado. Vita est mea, mors mea Christus;
Unus honos uni, gloria aeterna, Deo.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Eidyllia sacra in utrumque Testamentum, Duaci 1587;
  • De Atrebatentis urbis liberatione á sectariorum factiosorum oppressione anno 1578. Antwerpiae 1590;
  • Hymnorum libri VII,
  • Epistolarum libri II,
  • Coemeterium, seu virorum illustrium, et Artesiae comitum Epitaphia. Atrebati apud Guilelmum Riverium 1592.

In manuscriptis manent Progymnasmata ad veram pietatem et metaphrasis Cantici Canticorum.

De Obricio[recensere | fontem recensere]