Robertus Godding

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

R.P. Robertus Godding, S.I., natus Bruxellis anno 1956, est iesuita, historicus, bollandista, hagiographusque natione Belga.

Filius est professoris Philippi Godding, iurisconsulti et historici iuris, et nepos viri politici Roberti Godding Senioris.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Multa scripta erudita de Sanctorum cultu et de historia bollandismi conscripsit.

Ingressus est Societatem Iesu anno 1974. Didicit theologiam unaque scientias historicas in Universitate Catholica Lovaniensi, patristicam archaologiamque Romae atque palaeographiam in schola bibliothecae Vaticanae.

Sese iunxit Societati Bollandistarum anno 1990, cuius director factus est ab anno 1998.

Post dissertationem inauguralem de presbyteris in Gallia tempore Merovingorum, in Universitate Catholica Lovaniensi defensam, inter doctores adeptus est.

Docet in Universitate Gregoriana Romae.

Nonnulla scripta[recensere | fontem recensere]

  • Bollandistes, saints et légendes. Quatre siècles de recherche hagiographique, Bruxellis, ed. Societas Bollandistarum, 2007 (cum aliis)
  • De Rosweyde aux Acta Sanctorum. La recherche hagiographique des Bollandistes à travers quatre siècles, Bruxellis, ed Societas Bollandistarum,, 2009 (cum aliis).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Elementa biographica et supplementa bibliographica.