Robertus Ampuero

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Robertus Ampuero
Res apud Vicidata repertae:
Robertus Ampuero: imago
Nativitas: 20 Februarii 1953; Vallis Paradisi
Patria: Chilia
Nomen nativum: Roberto Ampuero Espinoza

Officium

Officium: Minister of Foreign Affairs of Chile
Munus: diurnarius, Scriptor, Politicus
Patronus: University of Iowa

Consociatio

Factio: Political Evolution

Robertus Ampuero, vulgo plene Roberto Ampuero Espinoza (in Valle Paradisi natus die 20 Februarii 1953) est scriptor et politicus Chiliae.

Alumnus est scholae Theodiscae Vallis Paradisi et universitatis Chilensis ubi anthropologiae sociali litterisque Latinoamericanis studuit. Chilia anno 1973 a militibus recta, in Germaniam orientalem et Cubam exsilium petivit ubi studia artis diurnariae apud universitatem Lipsiensem, eruditionem litterariam apud Havanenses Berolinensesque persecutus est. Aliquot annos in Germania Occidentali et Suecia habitavit, sed ab anno 2000 usque in 2011 apud universitatem Iovensem docuit. In patriam denuo reditus minister a cultura fuit brevi temporis spatio inter diem 7 Iunii 2013 et 11 Martii 2014, praeside Sebastianus Piñera. Die 11 Martii 2018, eodem iterum praeside, minister a rebus externis factus est.

Inter scripta Roberti Ampuero optime cognoscuntur mythistoriae criminales de Cayetano Brulé.

Obras[recensere | fontem recensere]

Robertus Ampuero cum genitoribus suis et (ad dextram partem) Georgio Castro praefecto urbi Vallis Paradisi
Robertus Ampuero apud universitatem Catholicam Vallis Paradisi interpulsus
Series de Cayetano Brulé
Aliae mythistoriae
Alia scripta
  • 2006 : La historia como conjetura. La narrativa de Jorge Edwards, Andrés Bello, ISBN 956-13-1914-4
  • 2015 (cum Mauricio Rojas) : Dialogo de conversos, politica, Sudamericana, ISBN 956-26-2477-3
  • 2017 (cum Mauricio Rojas) : Dialogo de conversos 2, politica, Sudamericana, ISBN 978-956-2624-985

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Robertum Ampuero spectant.
Ministri culturae Chilenses