Riven (ludus computatralis)

Latinitas bona
E Vicipaedia


Riven, sive Riven: the sequel to Myst (toto originali nomine), est ludus computatralis qui die 29 Octobris 1997 ad Macintosh et Windows editus, apudque Cyan Worlds programmatus et ab Ubisoft publicatus est. Postea adaptatus est ad PlayStation (1997-1998), Saturn (1998), Pocket PC (2005) et iOS (2010), atque editus est ab Red Orb Entertainment, Acclaim Entertainment, Sega vel etiam Mean Hamster Software. Riven sequitur praeclarum a Robyn et Rand Miller creatum ludum Myst in eodem titulo serie.

Ludi Riven fabula incipit ut primum Myst gesta desinunt. Atrus, praecipua seriei persona, auxilium quaesit a Peregrino, ignoto homine cuius lusor partem agit, ut uxorem Catharinam liberet. Quae enim comprehensa est a Gehn, Atri patre propter avaritiam et cupidinem regnandi insano. Atrus igitur Peregrinum in Riven mundum mittit, unum e pluribus "Aetatibus" per antiqui D'ni generis artem creatis. Sicut praedecessor suus, ludus differentibus quattuor modis desini potest, secundum lusoris electiones actusque. Dispar tamen Myst qui pluribus in aetatibus adveniebat, Riven actio fere tota in uno mundo fit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]