Ripum

E Vicipaedia
(Redirectum de Ripon)
Wikidata Ripum
Res apud Vicidata repertae:
Ripum: insigne
Ripum: insigne
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 54°8′17″N 1°31′25″W
Numerus incolarum: 16 274
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Harrogate

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Fuxium

Villa de Ripum vel Ripun,[1][2] vulgo Ripon, est urbs Isuriae septentrionalis. Ibi nundinae ab anno 1194, mercatus autem iam ab anno 1129 tenebantur.[3]

Nundinae Riponenses die Iovis celebratae

Urbs hodierna originem habet e coenobio hoc fere loco anno circiter 657 a monachis Scoticis condito. Dioecesis Riponensis ecclesiae Anglicanae anno 1836 constituta, anno 2014 in dioecesem Ledesiensem congessa est, sed cathedralis quae hodie visitatur inter annos fere 1220 et 1547 constructa est sub specie ecclesiae collegiatae. Thermae in urbe Ripum olim frequentabantur, quarum aedificium principale, Ripon Spa Baths nuncupatum, hodie ad piscinam publicam adhibetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ripum" (in indice rerum apud Google Books); "apud Ripun in Munketona" (p. 325 num. ii apud Google Books); "Ad Ripum pertinet soca harum terrarum Estanlai et Sudton" (appendix p. lxx apud Google Books). Nomen saepissime indecl., cf. "in villa de Ripun" (p. 343 apud Google Books), (p. 43 apud Google Books); "canonicis de Ripum" (p. 88 apud Google Books); "Willelmus de Ripum" (p. 218 apud Google Books); "Sancti Wilfridi de Ripum" (p. 412 num. ix apud Google Books); "extra portam de Ripun" (pp. 9-10 apud Google Books). Rarissime 2ae decl., cf. "Sancti Wilfridi de Ripo" (p. 17 apud Google Books)
  2. Fontibus antiquissimis Latinis "Hrypis" (loc.), "Inhrypis", "ex Hrypis", "familia Hryporum" i.e. communitas monachorum (Vita sancti Wilfrithi Eddio Stephano adscripta cap. 8, 51, 59, 64); nonnumquam "in Ripis" (p. 216 apud Google Books). Anglosaxonice in Hrypum
  3. "Yorkshire" in Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales To 1516 ed. Samantha Letters (Kew, 2005), British History Online

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Thermae (Spa Baths) anno 1905 aedificatae
  • Edna Ellis, A Ripon Record, 1887–1986. Cicestriae: Phillimore, 1986. ISBN 0-85033-600-7
  • W. Farrer, The history of Ripon: with descriptions of Studley-Royal, Fountains' abbey, Newby, Hackfall, &c. &c. An analysis of Aldfield spaw; and lists of the rarer indigenous plants found in the neighbourhood. Ripum, 1806 Textus apud Internet Archive
  • Joyce M. Horn, David M. Smith, Patrick Mussett, "Ripon" in Fasti Ecclesiae Anglicanae 1541-1857: Volume 11, Carlisle, Chester, Durham, Manchester, Ripon, and Sodor and Man Dioceses (Londinii, 2004) p. 125 ff., British History Online
  • "Ripon" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)
  • Elizabeth J. E. Pirie, "The Ripon Hoard, 1695: Contemporary and Current Interest" in British Numismatic Journal vol. 52 (1982) pp. 84-103
  • Celia Thomson, The Book of Ripon: an historical anthology. Chesham: Barracuda Books, 1978. ISBN 0-86023-041-4
  • John Richard Walbran, A guide to Ripon, Harrogate, Fountains abbey, Bolton priory, and several places of interest in their vicinity. Ripum: Harrison, 1851 Textus apud Internet Archive
  • Stephen Werronen, Religion, Time and Memorial Culture in Late Medieval Ripon. Woodbridge: Boydell & Brewer, 2017. ISBN 978-0-86193-345-7

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 54°8′17″N 1°31′25″W • OpenStreetMap • 7302044 GeoNames • Vision of Britain • Open Domesday
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ripum spectant.