Ricardus Dreyfuss

E Vicipaedia
Dreyfuss anno 2013.
Dreyfuss anno 1989.

Ricardus Stephanus Dreyfuss (natus 29 Octobris 1947) est histrio Americanus.

De vita[recensere | fontem recensere]

Natus est Novi eboraci, sed cum novem annos natus esset, eius familia Angelopolin migravit. Cum quindecim annos natus esset, partes in pellicula televisifica In Mama's House nuncupata egit. Anno 1967 partes in pellicula cinematographica cui titulo The Graduate egit.

Famam sibi comparavit, postquam partes in American Graffiti (1973) egit. Summum progressum muneris attigit cum praemio academy award nuncupato honoratus est anno 1977 pro partibus quas egit in pellicula The goodbye girl. Usque ad annum 2003 hunc honorem retinuit, quod esset aetate minimus actor, qui umquam illud praemium vicerit hac in categoria.

Decennio 1980 ineunte, muneris progressus eius tardior factus est. Ricardus Dreyfuss medicamentis abuti coepit, et casus autocinetici causa fuit anno 1982. In custodiam coniectus est, sed postea feliciter toxicomaniam effugit. Successus pelliculae Down and Out in Beverly Hills [1] (1986) nuncupatae fecit, ut muneris progressum redintegraret.

Ab anno 1983 usque ad 1995 eius uxor erat Jeramie Pluvia, a qua tres liberi nati sunt. Anno 1999 Janelle Lacey uxorem duxit.

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

  • The Graduate (1967)
  • American Graffiti (1973)
  • Dillinger (1973)
  • Jaws (1975)
  • Close Encounters of the Third Kind (1977)
  • The Goodbye Girl (1977)
  • Whose Life is it Anyway? (1980)
  • Down and Out in Beverly Hills (1986)
  • Tin Men (1986)
  • Stake Out (1986)
  • Nuts (1987)
  • Always (1989)
  • Postcards from the Edge (1990)
  • Rosencrantz and Guldenstern Are Dead (1990)
  • What About Bob? (1991)
  • Once Around (1991)
  • Another Stakeout (1993)
  • The American President (1995)
  • Night Falls On Manhattan (1996)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Valerie Bodden, The Story of Disney, p. 38.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jill Rappaport, Mazel Tov: Celebrities' Bar and Bat Mitzvah Memories, p.75