Res novae Texanae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula proeliorum rerum novarum Texanarum

Res novae Texanae (a die 2 Octobris 1835 ad diem 21 Aprilis 1836 actae) fuerunt seditio in Texia provincia Mexicana a colonis plerumque ex Civitatibus Foederatis oriundis adversus rem publicam Mexicanam centralistam mota. Bellum mense Octobre anni 1835 ortum est post decennium certaminum inter administrationem Mexicanam et crescentem advenarum ex CFA gregem. Texani (coloni Anglice loquentes) inter se discrepebant, aliis libertatem, aliis reditum constitutionis anni 1824 optantibus. Dum legati in Consultatione (re publica ad tempus creata) belli casús disputant, Texani cum multis voluntariis novis ex CFA venientibus parva praesidia militum Mexicanorum ad mensem Decembrem anni 1835 vicerunt.

Legati in Consultatione libertatem declarare recusaverunt, novam rectionem ad tempus instituens, cuius dissensiones ad impotentem rem publicam duxerunt. Consilium expeditionis in Matamoros faciendae voluntarios et commeatús a novo exercitu Texano subduxit. Mense Martio anni 1836, secundus conventus civilis libertatem declaravit et rectores novae rei publicae Texanae elegit.

Mexici honorem vindicare cupiens, praeses Antonius López de Santa Anna se Texiam recepturum esse spopondit. Exercitus Operationum Texiam medio mense Februario 1836 intravit et Texianos invenit omnino imparatos. Dux Mexicanus Josephus de Urrea auxilia in expeditione Goliad sursum secundum litum duxit, omnes milites Texianos in via vicens et maximam partem eorum qui se dederunt necans. Santa Anna legionem ad Sanctum Antonium de Béxar duxit, ubi praesidium Texianum in pugna Alamensi vicit, fere omnes defensores interficiens.

Mensem sequentem exercitus Texanus nuper creatus, Samuele Houston duce, se ad fines Ludovicianas recepit, paganis territis cum exercitu fugientibus; hic eventus "Runaway Scrape" (angustiae fugae) appellatur. Die 31 Martii Houston moram in Groce's Landing ad flumen Brazos fecit, ubi Texiani duas hebdomades duram disciplinam militarem acceperunt. Nunc Santa Anna imprudens copias suas in partes etiam minores divisit. Die 21 Aprilis exercitus Houston subitam incursionem in Santa Anna aciemque eius fecit in proelio San Jacinto. Texiani Mexicanos in fugam dissipaverunt et multos qui se dare conati sunt occiderunt. Santa Anna obses factus est et pro vita sua exercitum Mexicanum se ad meridiem trans flumen Magnum (rio Bravo del Norte) recipere iussit. Mexicum rem publicam Texianam agnoscere noluit, et certamina incertis temporibus in annos 1840 permanserunt. Postquam Civitates Foederatae anno 1845 Texiam vicensimum octavam civitatem in dicionem suam redegerunt, bellum inter Mexicum et Civitates Foederatas commotum est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Davis, William C. Lone Star Rising. College Station, TX: Texas A&M University Press, 2008. ISBN 978-1-58544-532-5.
  • Hardin, Stephen L. Texian Iliad: A Military History of the Texas Revolution. Augustinia, TX: University of Texas Press, 1994. ISBN 0-292-73086-1.
  • Valades, José C. et al. Orígenes de la República Mexicana: la aurora constitucional. Mexicopolis: Universidad Nacional Autónoma de México, 1994. ISBN 978-968-36-3320-0.