Relator

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Notitiarum auceps stationis CN8, anno 2005 quando ductus gasales Petco displosionem tulerunt

Relator sive notitiarum auceps[1] diurnarius est qui de rebus maioris momenti in situ indaget et a loco originali informationes referat tradatque.

Nimirum persaepe agitur de eventibus qui omnibus multum intersunt e.g. de iustitia, cultura, novis localibus, politica, terris peregrinis, scientia, re athletica. Omnia genera communicationis socialis tales homines in locum quoquoversus mittere solent.

Relatio radiophonica televisificave aut modo directo aut post redactionem (pusillam) tradi potest. Inter notitiarum aucipes notissimos Egon Ervinus Kisch Austriacus habetur, cui annis 1920 epitheton ornans relatoris properantis datum est.

Sunt qui in laboribus conficiendis necati sint. Hodie magis magisque cultures voluptarii (nonnumquam gratuito!) labores tales offerunt - observando, photographando, narrando. Paulo aliter relatores burgenses, qui dicuntur, officium suum implent (e.g. in Corea Meridiana apud OhmyNews).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hakan Baykal: Der erste Reporter. Herodots Berichte aus aller Welt. Primus, Darmstadii 2013. ISBN 978-3-86312040-5
  • Stefan Heijnk: Die Print-Reportage: Genrekonventionen aus Reportersicht. Apud: Publizistik, 2/2014, p. 135-157, ISSN 0033 4006 (multis cum nexibus utilissimis)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad relatores spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Christian Helfer: Lexicon auxiliare, editio tertia, Saraviponte 1991, p. 457