Regnum millenarium
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Regnum millenarium[1] est, secundum librum Apocalypsis, regnum Christi et martyrum, quod mille annos durabit.
Descriptio rei
[recensere | fontem recensere]Ut narratur in libro Apocalypsis, Angelus quidam, qui habet clavem abyssi et catenam magnam, ligabit apprehensum draconem, qui est Diabolus et Satanas. Quo ligato, qui sedent super thronos et martyres, qui interfecti sunt propter testimonium Iesu, vivent et regnabunt cum Christo mille annis. Quibus consummatis, solvetur Satanas de carcere suo (cf. Apocalypsis 20, 1-7).
Figurarum interpretatio
[recensere | fontem recensere]Quippe quoniam omnia in libro Apocalypsis sub figuris dicuntur, Regnum mille annorum, quod instituetur post resurrectionem martyrum, ut videtur, non est regnum aeternum Christi et Dei, sed Ecclesia, quae per tempus libera, superatis persecutionibus propter Evangelium, magna pace florescet.
Mille anni ergo sunt tempus Ecclesiae. Quibus consummatis, solvetur Satanas et fient ultimi fidelium labores, ante quam instituatur aeternum regnum Christi (cf. Lc 18,8; Mt 24,12). Tandem Ecclesia, quae 'in mundo pressuram habet' (cf. Io 16, 33), fiet regnum Christi aeternum, quod virtute divina stabilietur.
Notae
[recensere | fontem recensere]
Liber
[recensere | fontem recensere]- Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam. Nova editio. Logicis partitionibus aliisque subsidiis ornata a Alberto Colunga, O.P. et Lautentio Turrado professoribus sacrae scripturae in P. Universitate Eccl. Salmanticiensi. Quarta Editio. Biblioteca de autores Cristianos. Matriti MCMLXV (sic, numero Arabico 1965).
- NOVA VULGATA Bibliorum Sacrorum Editio, sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani II ratione habita, iussu Pauli PP. VI recognita, auctoritate Iohannis Pauli PP. II promulgata. Libreria Editrice Vaticana, 1979.