Disputatio:Regimen Viciacense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

État français denominatio officialis erat. Rerum gestarum scriptores verbis Régime de Vichy aut France de Vichy utuntur. Vichy quoque dici potest (e.g. in Roberti Paxtonis librorum titulo).ThbdGrrd 19:24, 7 Augusti 2007 (UTC)

Vichiana?[fontem recensere]

Estne hoc nomen attestatum? Alioquin licetne me suggerere hanc paginam ad "Francia Vippiacensis" movendam. "Vippiacum" enim attestatum est et formam nominis recentiorem adhuc non inveni.Tergum violinae 17:51, 29 Maii 2009 (UTC)

Recte mones. Verbum Vichiana exstat, sed in lingua Italica tantum? (vide Google). Fortasse movere oportet. Quid dicit ThbdGrrd? Andrew Dalby (disputatio) 22:19, 29 Maii 2009 (UTC)
Si "Vippiacum" attestatum est, quod mea opinione veri simile est, non dubito quin haec pagina quam primum movenda sit. Quin etiam "Francia Vippiacensis" opportunior est quam "Res Publica Vichiana" quoniam Pétain tyrannice et omnium qui Reipublicae infensi fuerant auxilio rexit ThbdGrrd 21:12, 9 Iunii 2009 (UTC)
Sicut in Andreae Dalby pagina scripsi, "regimen" magis decet quam "respublica". Itaque, amico Dalby silente et probabiliter consentiente, paginam movi. ThbdGrrd 14:53, 5 Iulii 2009 (UTC)