Reduplicatio (lingua)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Reduplicatio morphologica est verborum mutandorum ratio, qua verbi radix tota aut partim repetitur.

Reduplicatio Indoeuropaea[recensere | fontem recensere]

Indoeuropaeo infecto perfectoque indefinitoque duae reduplicationes fuerunt.

Infecti reduplicatio initialem radicis consonantem ac vocalem i constabat, ut radix reducta esset, v. gr.: *gi-gn| latine gi-gn|o, graece γί-γν|ομαι.

Perfecti indefinitique reduplicatio initialem radicis consonantem ac vocalem e constabat, v. gr.: *we-wert|: latine *wewertit > vert|it, sanscrite vávarti.

Reduplicatio graeca[recensere | fontem recensere]

Lingua Graeca antiqua in perfecti reduplicatione Indoeuropaea norma non differebat: λέλυκα, πέπτωκα, γέγραφα, λέλοιπα. Radicibus cum prima littera adspirata dissimilatio notanda, v. gr.: *θέ-θνηκα > τέ-θνηκα, χε-χόρευκα > κε-χόρευκα.

Verbis radicibus cum prima littera vocale non reduplicatio, sed auctus, v. gr.: ἑ-όρικα > ὥρικα (ab ὁρίζω).

Reduplicatio latina[recensere | fontem recensere]

Latina lingua in perfecto propria reduplicatione utitur: primam radicis consontantem sumebat secutam breve vocale cuius sonitus idem ut prima radicis vocali: cu-curr|i, mo-mord|i. Verba autem reducta radice reduplicationem cum vocale ĕ habent: te-tulimus < *tetlomos.

Radice in s liquida atque occlusiva incipiente, s radicalis abest: *spospondai > spopondi.

Verba cum prefixo reduplicationem amissam habet: reueuertai > reverti.

Reduplicatio Iaponica[recensere | fontem recensere]

Iaponice totius radicis reduplicatio parvo usu adest., v. gr.: (hito, "persona") → 人々 (hitobito, "omnes gentes").