Recuperatio datorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Recuperatio datorum est data ex ratione administrationis repositorii datorum sicut ODBMS obtinere, cum data modo composito repraesentari habentur, ambiguitasque in datis abest. Utens, ad data recuperanda, copiam normarum per quaestionem introducit. Tum ratio administrationis repositorii datorum, programmatura ad repositoria datorum administranda, data petita ex repositorio seligit. Data recuperata in fasciculo computatrali recondi, imprimi, vel in monitorio videri potest. Lingua quaestionum, sicut Structured Query Language (SQL), ad quaestiones parandas adhibetur. SQL est lingua normativa ab Instituto Normarum Nationali Americano ad quaestiones de repositoriis datorum scribendas excogitata.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Capron, H. L., et J. A. Johnson. 2004. Computers: Tools for an Information Age. Ed. 8. Pearson/Prentice Hall. ISBN 0131227238.
  • Padron-McCarthy, Thomas, et Tore Risch. 2005. Databasteknik. Studentlitteratur. ISBN 9144044496.
  • Salton, Gerard, et Michael McGill. 1983. Introduction to modern Information Retrieval. Novi Eboraci: McGraw-Hill.
  • Willenborg, Josef. 2001. Anfragesprachen für Internet-Informationssysteme. Berolini: Humboldt-Univ., diss. PDF.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]