Receptaculum aquae Zeiense

E Vicipaedia
Receptaculum aquae Zeiense anno 2021

Receptaculum aquae Zeiense[1] (Russice Зейское водохранилище) est receptaculum aquae in regione Amurensi Russiae in flumine Zeia constructum. Moles ergasterii hydroelectrici prope Zeiam urbem annis ab 1965 ad 1980 construebatur; receptaculum usque ad annum 1980 aqua implebatur. Loco Portarum Zeiensium, ubi Zeia inter iuga Tukiringra[2] et Soktachan transierat, receptaculum constructum est.

Area receptaculi 2420 chm² est, volumen receptaculi pleni 68,4 chm³ est, altitudo maxima 30 m.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 53°59′0″N 127°37′0″E • Большая российская энциклопедия