Ratio stulti maioris
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Ratio stulti maioris reperiendi (Anglice: greater fool theory) est doctrina pulchritudinis certamini Keynesiano similis, quae praecipit etiam praeposterum pretium accipi posse ab emptore, qui credat et speret se brevi deprehensurum esse "maiorem stultum", qui etiam maiore pretio eandem rem mercari velit.[1] Quisquis enim pecuniam in aliqua re incerta collocat, confisus se hanc rem posthac vendere posse, non idcirco emit, ut rem paratam pretio dignam esse putet, sed ut rem paratam credat postea pluris vendi posse.[2] Eiusmodi spes "stulti maioris" reperiendi potest primum quidem novum momentum vendendis et emendis rebus inicere, sed pretiis diu augescentibus exsistere potest bulla oeconomica, quae brevi iacturam pecuniariam adferat. Spes stulti maioris etiam genus myopiae mercatoriae habetur.[3]
Tulipomania apud Nederlandos annis 1630 facta saepe specimen spei stulti maioris profertur.
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fisher & Statman 2002: 56, 57.
- ↑ Descriptio apud Investopediam
- ↑ Sahlman & Stevenson 1985: 13.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fisher, Kenneth L. & Statman, Meir. 2002. Blowing Bubbles. Journal of Psychology and Financial Markets 3: 53-65
- Sahlman, William A. & Stevenson, Howard H. 1985. Capital market myopia. Journal of Business Venturing 1: 7-30.