Radulphus Northam

E Vicipaedia
Wikidata Radulphus Northam
Res apud Vicidata repertae:
Radulphus Northam: imago
Radulphus Northam: imago
Radulphus Northam: subscriptio
Radulphus Northam: subscriptio
Nativitas: 13 Septembris 1959; Nassawadox
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Ralph Shearer Northam

Radulphus Northam, nomine nativo pleno Ralph Shearer Northam (die 13 Septembris 1959 natus Nassawadox in oppido) est politicus Virginiae in Civitatibus Foederatis Americanis.

In oppido Onancock educatus est, quae in eadem paeninsula iacet, Litus Orientale nuncupata, atque oppidum nativum. Eruditus est apud Institutum Militare Virginiense urbis Lexington et Collegium Medicum Virginiae Orientalis in urbe Norfolcia. Ab anno 1984 annos octo medicus iuxta exercitum Civitatum Foederatarum variis muneribus meruit, videlicet paediatrus apud institutum medicum militare Brooke(en) urbis Antoniopolis, neurologus puerilis apud institutum medicum militare Walter Reed(en) Vasingtoniae in urbe, apud institutum medicum regionale Landstuhl(en) in Germania curator militum qui in primo bello Iracensi vulnerati erant. Ab anno 1992 neurologus puerilis operam dat iuxta Nosocomium Puerile Filiarum Regis(en) Norfolciae in urbe.

Senator Virginiae pro factione democratica anno 2007, iterum anno 2011 electus est. Anno 2013 officium gubernatoris vicarii (Lieutenant Governor) petivit, bono successu, eodem tempore quo Terentius McAuliffe gubernator factus est. Cui successor Northam ipse, comitiis die 7 Novembris 2017 victor, gubernator electus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Radulphus Northam (ad sinistram) et Terentius McAuliffe anno 2013 candidati, hic ad officium gubernatoris, ille gubernatoris vicarii

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Radulphum Northam spectant.
Gubernatores Virginiae 1776–

Patricius Henry • Thomas Jefferson • Gulielmus Fleming • Thomas Nelson • Beniaminus Harrison V • Patricius Henry • Edmundus Randolph • Beverley Randolph • Henricus Lee • Robertus Brooke • Iacobus Wood • Iacobus Monroe • Ioannes Page • Gulielmus Henricus Cabell • Ioannes Tyler maior • Iacobus Monroe • Georgius Gulielmus Smith • Peyton Randolph • Iacobus Barbour • Wilson Cary Nicholas • Iacobus Patton Preston • Thomas Mann Randolph • Iacobus Pleasants • Ioannes Tyler • Gulielmus Branch Giles • Ioannes Floyd • Littleton Waller Tazewell • Wyndham Robertson • David Campbell • Thomas Walker Gilmer • Ioannes Mercer Patton • Ioannes Rutherfoord • Ioannes Munford Gregory • Iacobus McDowell • Gulielmus Smith • Ioannes Buchanan Floyd • Iosephus Johnson • Henricus Alexander Wise • Ioannes Letcher • Gulielmus Smith • Franciscus Harrison Pierpont • Henricus Horatio Wells • Gilbertus Carlton Walker • Iacobus Lawson Kemper • Fridericus Gulielmus Mackey Holliday • Gulielmus Evelyn Cameron • Fitzhugh Lee • Philippus Watkins McKinney • Carolus Triplett O’Ferrall • Iacobus Hoge Tyler • Andreas Jackson Montague • Claudius Augustus Swanson • Gulielmus Hodges Mann • Henricus Carter Stuart • Westmoreland Davis • Elbert Lee Trinkle • Harry Flood Byrd maior • Ioannes Garland Pollard • Georgius Campbell Peery • Iacobus Hubertus Price • Colgate Darden • Gulielmus Munford Tuck • Ioannes Stewart Battle • Thomas Bahnson Stanley • Iacobus Lindsay Almond • Albertis Sydney Harrison • Mills Edwin Godwin • Abner Linwood Holton • Mills Edwin Godwin • Ioannes Nichols Dalton • Carolus Spittal Robb • Geraldus L. Baliles • Douglas Wilder • Georgius Felix Allen • Iacobus Stuart Gilmore • Marcus Robertus Warner • Timotheus Michael Kaine • Robertus Franciscus McDonnell • Terentius McAuliffe • Radulphus Northam • Glenn Youngkin