Radix (mathematica)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Radix in mathematica est numerus cuius potestatem scimus. Exempli gratia, si 25 numerum habemus, radix (quadrata) est 5. Symbola haec sunt: √25 = 5.

Per extensionem notionis fundamentalis possumus loqui de radicibus aequationis, hoc est de solutionibus. Exempli gratia, pone x2 - 5x + 6 = 0. Tunc radices aequationis sunt 2 et 3, quod 22 - 5 × 2 + 6 = 4 - 10 + 6 = 0, et 32 - 5 × 3 + 6 = 9 - 15 + 6 = 0.

Radix vel basis systematis notationis quoque potestas est: numeri explicandi sunt per potestates radicis. In systemate decimali, digitus quisque per potestatem 10 multiplicatur:

345 = 3 × 102 + 4 × 101 + 5 × 100, secundum basin 10
hoc est, trecenti et quadraginta et quinque

In systemate octali autem, per potestatem 8 multiplicantur:

345 = 3 × 82 + 4 × 81 + 5 × 80, secundum basin 8
vel 192 + 32 + 5 = 229 secundum basin 10

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


mathematica Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes!