RB Leipzig

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lipsienses mense Octobri 2019 ante ludum contra turbam Francogallicam Olympique Lyonnais
Arena Red Bull, Lipsiae

RB Leipzig (vere RasenBallsport Leipzig) societas pedilusoria quaedam Germanica recentior et iam sat felix est. Sedes eius Lipsiae invenitur ubi stadium domesticum Red Bull Arena plus quam quadraginta sex milia spectatorum continere potuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vexillum in angulo, cum insignibus

Societas die 9 Maii 2009 condita est, cum grex SSV Markranstädt incorporatus esset. Arena propria pro certatione mundana anno 2006 in Germania celebranda amplificata est. Antea Stadium centrale spectatorum milibus centum patens in tota Europa maximum fuerat. Colores rubrum et album asseclae in altum tollunt circa pedicrepos eorumque exercitatorem primum Iulianum Nagelmann congregantes.

Ecce pedilusorum cursus inde ab anno 2009 offusus cum gradu expugnato:

  • 2009/10: Oberliga Nordost, Staffel Süd, 1
  • 2010/11: Regionalliga Nord, 4
  • 2011/12: Regionalliga Nord, 3
  • 2012/13: Regionalliga Nordost, 1
  • 2013/14: Liga tertia, 2
  • 2014/15: Liga foederalis secunda, 5
  • 2015/16: Liga foederalis secunda, 2
  • 2016/17: Bundesliga, 2
  • 2017/18: Bundesliga, 6
  • 2018/19: Bundesliga, 3
  • 2019/20: Bundesliga

Variae societates cum Lipsiensibus arte coniunctae erant/sunt: in Germania SSV Markranstädt (2009-2010) et ESV Delitzsch (2010-2011); in Austria FC Red Bull Salzburg; in Statibus Unitis New York Red Bulls; in Brasilia Red Bull Brasil et Red Bull Bragantino.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ullrich Kroemer: RB Leipzig – Aufstieg ohne Grenzen. Die Werkstatt, Gottingae 2016, ISBN 978-3-7307-0251-2.
  • Marcus Bräuer: Fussball zwischen Liebe und Hass. Beobachtungen zur ersten Bundesligasaison von RB Leipzig. Edition Steffan, Coloniae Agrippinae 2017, ISBN 978-3-923838-81-3.
  • Guido Schäfer: Wir sind RB Leipzig: 111 Gründe, ein Roter Bulle zu sein. Schwarzkopf & Schwarzkopf, Berolini 2017, ISBN 978-3-86265-681-3.
  • Ullrich Kroemer: RB Leipzig – Der moderne Fußball. Die Werkstatt, Bileveldiae 2019 (editio aucta 2020), ISBN 978-3-7307-0423-3.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad pilicrepos Lipsienses spectant.