Quintus Marcius Barea Soranus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Marcius Barea Soranus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus primo saeculo fuit. Anno 34 consul suffectus creatus est, annis 41-43 proconsul Africam administravit. Praeterea XVvir sacris faciundis erat. Filius eius Quintus Marcius Barea Soranus anno 52 consul suffectus erat[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 262-263