Quintus Fabius Barbarus Antonius Macer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Fabius Barbarus Antonius Macer (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Anno 64 cum Gaio Licinio Muciano consul suffectus creatus est. Filius aut nepos eius Quintus Fabius Barbarus Valerius Magnus Iulianus erat, qui anno 99 consulatum suffectum gessit[1]. Filiam Fabiam Barbaram habuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ingemar König, Der römische Staat II, Die Kaiserzeit, Stuttgardiae 1997, p. 476