Quintus Aiacius Modestus Crescentianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Aiacius Modestus Crescentianus (nescimus quando natus mortuusve sit) fuit senator Romanus. Patria eius aut Italia Septentrionalis aut Africa fuit. Anno incerto (aut 198-200 aut 202-204) legatus Augusti pro praetore Arabiae Petraeae fuit, tum consul suffectus. Ab anno 204 etiam Quindecimvir sacris faciundis fuit. Anno 209 legatus Germaniae Superioris factus est. Anno 228 consul II ordinarius erat, Alexandro Severo imperatore regnante proconsul Asiae erat. Uxorem duxit Danaciam Quartillam Aurelianam, filios ex ea duos habuit: Quintum Aiacium Censorinum Celsinum Arabianum et Lucium Aiacium Modestum Aurelianum Priscum Agricolam Salvianum. Familia eum in Arabiam comitabatur[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 307


Antecessores:
Marcus Nummius Senecio Albinus et Marcus Laelius Fulvius Maximus Aemilianus
Consul
228
cum
Marco Pomponio Maecio Probo
Successores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Severus Alexander Augustus III et Lucius Claudius Cassius Dio Cocceianus II