Punica centenos durabit poena per annos

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

A hundred years of the Punic curse incipit oraculum Sibyllinum suppositicium a Roberto Graves compositum et in mythistoria sua de vita Claudii principis, titulo I, Claudius, insertum. Oraculum postea ab A. K. Smith Latine versum est, incipit: "Punica centenos durabit poena per annos", quae versio primum in editione Penguin Books eiusdem mythistoriae, in duobus voluminibus anno 1941 edita, divulgata est.

Oraculum sex "caesariatos" enumerat qui Romae dominaturi sunt, scilicet C. Caesarem ("omnibus ille viris mulier, mas ille puellis"); Augustum, qui "non visis vinciet Urbem compedibus"; Tiberium, qui "instar gladii pulvinar habebit"; Caligulam ("feta veneficiis Urbs impia serviet uni"); Claudium, qui "populo frumenta hiemalia praebet"; et Neronem, cuius "sanguine dextra rubet materno".

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Robert Graves, I, Claudius: from the autobiography of Tiberius Claudius, Emperor of the Romans (Harmondsworth: Penguin Books, 1941) vol. 1 p. 6

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.