Puncta Stagni
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Sabioncellum (discretiva).
Puncta Stagni[1] vel Promontorium Sabioncelli[2] (Croatice: Pelješac; Italiane: Sabbioncello), est paeninsula in Mari Hadriatico, quae ad Croatiam pertinet, praesertim Dalmatiam historicam regionem et Ragusinam–Narentinam regionem Croatiae.
Toponyma
[recensere | fontem recensere]Toponyma sunt: Puncta Stagni, Promontorium Sabioncelli, Sabioncella[3], Sabioncellum; olim fortasse Parduensis Paeninsula, Puncta Parduae, Ratanea. Toponymum antiquum fuit Rhatanae Chersonesus[4][5].
Geographia
[recensere | fontem recensere]Aream 342.00 km2 occupat; incolunt paeninsulam circiter 8 000 (ab anno 2001). Urbs princeps Stagnum. Incolae Parduenses vel Stagnenses appellantur. Puncta Stagni apud Corcyram Nigram, Melitussa, et Corcyranas Insulas sita est.
Municipia
[recensere | fontem recensere]- Stagnum, olim Pardua (Croatice: Ston; Italiane: Stagno)
- Sabium (alia nomina: Sabioncella, Sabioncellum) (Croatice: Orebić; Italiane: Sabbioncello)
- Tarpanum (Croatice: Trpanj; Italiane: Trappano)
- Ioannina (Croatice: Janjina; Italiane: Iagnina / Gianina)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Age, Marriage, and Politics in Fifteenth-century Ragusa, David Rheubottom, Senior Lecturer in Social Anthropology David Rheubottom, Oxford University Press, 2000
- ↑ Antun Rozanović, Obrana Korčule, od Turaka 1571. Rukopisi Državnog arhiva u Zadru i Državnog arhiva u Dubrovniku
- ↑ Parallela geographiae veteris et novae. Auctore Philippo Brietio... Philippe Briet
- ↑ Alberto Rizzi, Guida della Dalmazia, vol. II, 2010, Trieste, ed. Italo Svevo
- ↑ Dario Alberi, Dalmazia. Storia, arte, cultura, 2008, Trebaseleghe (PD), Lint Editoriale.
Nexus interni
- Ragusina-Narentina (regio),
- Dalmatia (terra),
- Corcyranae Insulae,
- Ragusium,
- Stagnum (urbs princeps),
- Corcyra Nigra.
Alia coepta Vici
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Puncta Stagni paeninsulam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 42°55′30″N 17°24′13″E • OpenStreetMap • GeoNames |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |