Publius Galerius Trachalus
Publius Galerius Trachalus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.
Patria et Familia
[recensere | fontem recensere]Patria eius Ariminum fuit. Pater aut avus eius Gaius Galerius eques Romanus, praefectus Aegypti annis 16-31 fuit, mater Helvia, matertera Senecae erat. Fuit propinquus Galeriae Fundanae, quae Aulo Vitellio nupsit.
Cursus Honorum
[recensere | fontem recensere]Galerius Trachalus orator clarus fuit[1], qui etiam orationes Othonis imperatoris scripsisse dicitur[2]. Anno 68 consul ordinarius factus est, sed iam mense Aprili magistratu expulsus est, cum Nero consulem sine collegam se ipsum fecit, ut rebellionem Gaii Iulii Vindicis in Gallia opprimeret[3]. Galeria Fundana post victoriam Vitellianae partis Trachalum, qui Othonis rebus favisset et ei rebus politicis adiutor fuit, a poena Vitellii imperatoris servavit[4]. Circa annum 78/79 proconsul Africam administravit.
Notae
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Lucius Iulius Rufus et Fonteius Capito |
Consul 68 cum Tiberio Catio Asconio Silio Italico |
Successores: Servius Galba Imp. Caesar Augustus II et Titus Vinius |