Publius Coelius Balbinus Vibullius Pius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Coelius Balbinus Vibullius Pius (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus secundo saeculo erat. Patria eius Baetica erat. Filius Publii Coelii Apollinaris, consuli suffecti anni 111. Coelius Xvir stlitibus iudicandis, tum VIvir equitum Romanorum quintae turmae, deinde tribunus militum Legionis XXII Primigeniae[1]. Ab Hadriano imperatore inter patricios adlectus est. Anno 137 cum Lucio Aelio Caesare consul ordinarius creatus est[2]. Filius eius Publius Coelius Apollinaris erat, consul ordinarius anni 169.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. CIL VI 1383
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 58


Antecessores:
Lucius Ceionius Commodus et Sextus Vettulenus Civica Pompeianus
Consul
137
cum
Lucio Aelio Caesare II
Successores:
Kanus Iunius Niger et Gaius Pomponius Camerinus